- BERTRAMUS Bonaventura Cornelius
- BERTRAMUS Bonaventura CorneliusPicto Thoarsensis, nobilissimô Tremolliorum oppidô natus, Hebriaicae Linguae, et Iuris peritissimus, Angeli Caninii et Hadr. Turnebi discipulus, turbis intestinis pulsus Genevam venit, ibique S. Linguam publice docuit; Auctor versionis Bibliorum, quae Genevae prodiit A. C. 1588. Bezae, Faii, Iacquemotii et Goulardi operâ adiutus. Inde Francothalium delatus: ibi edidit Lucubrationes Francothalenses. Tandam Lausannam vocatus, docuit ibidem, defunctus A. C. 1594. aetat. climactericô. Eôdem auctore prodiit Gramm. Hebraico-Arabica. Vide Elogia Anton. Teissier vol. 2. Fuit, ut hoc addam, Vir Iudaicarum antiquitatum callentissimus, Riveto: Limatissimus scriptor Dilherro: Eius exstant Lucubrationes in varios V. T. libros, quas cum Francktalensibus eius Lucubrationibus, spirae editis A. C. 1610. easdem quidem volunt: et Commentaria de Politica Iudaica, Genevae A. C. 1577. Qui filus libevus, Auctoris dotes satis superque exaggerat, L'Empereur de Republ. Iudaica in Praef.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.